monumenta.ch > Ambrosius > 54 > 73 > quam Damasus habito Romae concilio damnavit. > ubk4°Ms.theol.26.9 > uwbM.p.th.f.12.63 > bkeCod.32.66r > 24 > 35 > sectio 738 > bsbClm6436.9 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 14
Nam et supra legimus, quod septem tempora transierint super Nabuchodonosor, id est, septem anni efferationis eius, et in visione quatuor bestiarum scriptum est, leonis, et ursi, pardi, et alterius bestiae, cuius nomen tacetur, quae regnum significat Romanorum, et postea de Antichristo, quod reges humiliet, et sermones contra Excelsum loquatur, et sanctos Altissimi conterat, et putabit, ait, quod possit mutare tempora et leges.